- SINGULIS excellere (in)
- in SINGULIS excelleremaioris habitum, quam in omnibus mediocriter versari, docet exemplum apud Veteres Quinqvertionis; cuius quamvis amplissima laus fuerit, singulae tamen eius victoriae pensiculate aestimatae, non adaequârunt eas, quae singulorum Athletarum fuêre propriae. Singularis namque Athleta, idemque victor, summum laudis adipiscebatur, velutis qui esset ὕπακρος in summo et callentissimus corum omnium, quae ad suum certamen pertinerent, sive ea esset lucta, sive pugillatus, sive cursus, sive aliud quid. Quinqvertio vero, licer omnium victor, minus tamen videbatur, εἰς την ἑκάςτου ἀκρίβειαν διαπεπονηκεναι, ἀλλὰ πάντων μετρίως ἐφῆφςθαι; meo elaborâsse, ut singula accurate scirct, sed omnia mediocriter attigisse. Vide Platonem in Ἐρά. et Car. Paschalium Coronarum l. 6. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.